- SULPHURATA
- SULPHURATAapud Martialem l. 1. Epigr. 42. v. 3.Hoc quod Transtiberinus ambulator,Cui pallentia sulfurata, fractisPermutat vitreis ----ligna sunt exilia, vel fila sulpure inducta illitaque, ad ignem conoipiendum, quae contra fracta aut laesa vitra solebant vendi. Idem l. 10. Epigr. 3. v. 3.Quae sulpuratô nolit empta ramentô.Vatiniorum proxeneta sractorum.Statius l. 1. Sylv. 6. v. 74.--- ----- comminiutisPermutat vitrets gregale sulpur.uti quidem Poetam hunc exponunt Domitius Calderinus, Ioh. Bernartius, Emcricus Cruceius. Vide quoque Desid. Heraldum ad Martial. d. l. Fulv. Ursinum de Triclinio. A. Schottum Nodorum Ciceronis l. 2. c. 16. Guielm. Stuckium Antiqq. Convival. p. 354. Iac. Cuiacium Recitationum postumar. Tom. l. p. 614. Alios. At Barthius, compactionem quoque vitreorum, quae sulpure adhibitô siebat, hîc intelligi posse contendit: auctotitate Iuvenalis Sat. 5. v. 46.Tu Beneventani Sutoris nomen habentemSiccabis calicem nasorum quatuor, ac iamQuassatum, et fractô poscentem sulpura vitrôQuem locum cum Salmasius interpretetur de more sulpurata vitreis murandi suprâ indigitato, ipse de artificio fracta vitra sulpure solidandi et glutinandi exponit. Ibi enim vetus Interptes, quia, inquit, hôc solent vitrum solidare id est, malthare. Certe ovô et calce glutinati olim vitra confuevisse, notat Is. Casaubonus ex Isidoro, ad Vopiscum in Firmo. Vide Casp. Barthium Animadv. ad Statium d. l. et Salmas. ad Solin. p. 1096. De coronis vero e sulpure, Artemidorum l. 1. c. 79. et Car. Paschalium Coronar. l. 1. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.